Catull und Seneca

Lupis et agnis quanta Sortito obtigit, tecum mihi discordia est, Hibericis peruste funibus latus et crura dura compede. Licet superbus ambules pecunia, fortuna non mutat genus.

Videsne, sacram metiente te viam cum bis trium ulnarum toga, ut ora vertat huc et huc euntium liberrima indignatio?
Insectus flagellis hic triumviralibus praeconis ad fastidium arat Falerni mille fundi iugera et Appiam mannis terit sedilibusque magnus in primis eques Othone contempto sedet.
Quid attinet tot ora navium gravi rostrata duci pondere contra latrones atque servilem manum hoc, hoc tribuno militum? Sus fera iam grauior maturi pignora uentris emisit fetum, uolnere facta parens; nec iacuit partus, sed matre cadente cucurrit. Illud autem vide, ne ista lectio auctorum multorum et omnis generis voluminum habeat aliquid vagum et instabile. Certis ingeniis immorari et innutriri oportet, si velis aliquid trahere quod in animo fideliter sedeat. Nusquam est qui ubique est. Vitam in peregrinatione exigentibus hoc evenit, ut multa hospitia habeant, nullas amicitias; idem accidat necesse est iis qui nullius se ingenio familiariter applicant sed omnia cursim et properantes transmittunt.

O quantum est subitis casibus ingenium! Non prodest cibus nec corpori accedit qui statim sumptus emittitur; nihil aeque sanitatem impedit quam remediorum crebra mutatio; non venit vulnus ad cicatricem in quo medicamenta temptantur; non convalescit planta quae saepe transfertur; nihil tam utile est ut in transitu prosit. Distringit librorum multitudo; itaque cum legere non possis quantum habueris, satis est habere quantum legas.

Veröffentlicht von ub

Ich betätige mich als Publizist, Autor, Speaker, Webdesigner und lebe mit meiner Familie in Donauwörth.

Schreibe einen Kommentar